Textos para la Historia de la CM en España (6 de Noviembre de 1703)

biblioteca

ESCRITURA DE FUNDACIÓN DE LA PRIMERA CASA DE LA MISIÓN DE BARCELONA y DIVERSAS APROBACIONES. 6 de Noviembre de 1703

“In Dei nomine. Noverint universo quod Dominus Deus N. Jesus Christus Unigenitus Dei Filius eidemque consubstanctialis et coeternus e Patris sinu prodiens nec recedens, ad opus Redemptionis humanae novus homo in mundum exit missus utique a Deo Patre ut et veterem hominem renovaret et eum qui perierat ad celestia regna revocaret: hujusce missioni suae inefabili quadam misseratione participles, coadjutors et ministros habere voluit apostolos et discipulos quos ad partem solicitudinis elegit. Eosdemque semel et iterum ad evangelizandum missit. Imo et ad tantum ministerium tum episcopus, tum et reliquos sacerdotes tamquam Apostolorum et discipulorum respective pedisequos et succesores dignatus fuit in Eclesia sua perpetuis futuris temporibus destinare. Hinc jure merito Innocentius tertius in concilio generali Lateranensi considerans quod saepe episcopi propter suas occupationes multiplices, vel invalitudines corporales, aut hostiles incursus, seu occasiones alias, per seipsos non sufficiunt ministrare verbum Dei populo, maxime per amplas Dioeceseos et effusas, generali constitutione sanxivit, ut viros idóneos ad sanctae praedicationis Offitium salubriter exequendum, assumant, potentes in opere et sermone, qui plebes sibi comissas vice ipsorum (cum per se iidem nequiverint) solicite visitantes, eas verbo edificent et exemplo. Ad hujus autem provide constitutionis executionem, etsi nunquam defuerint, nec omnino desint in Ecclesia Dei, cunctisque ejusdem Diocesibus, viri sanctissimi et doctissimi quibus sacri Antistites valeant pastoralis suae ipsorum solicitudinis partes tuto cammitere, aut verbi divini semina in plebas (sic) suas erogandi ministerium amnimoda securitate confidere et injungere. Divina, tamen, specialissima Providentia nostris temporibus factum est, ut novum validumque advenerit illis pro muñere tanto subsidium in Congregatione Missionariorum de Clero saeculari a V. Vincentio de Paul fundata et a Sancta Sede Apostolica por Urbanum octavum approbata, necnon per Alexandrum septimum semel et iterum confirmata et roborata.

  Per hanc namque piam ac devotam Presbyterorum Missionis Congregationem praesto sunt Ecclesiarum Episcopis ac Praelatis viri apostolici ad egregium sanctumque praedicationis officium, necnom ad alia spiritualia exercitia erga illorum subditos, tum ecclesiasticos, tum saeculares, tum prmotos, tum promovendos, et specialiter erga parvulos et pauperrimos (quibus est major etiam spiritualis pabuli indigentia) ad nutum eorumdem Episcoporum, quoties opus fuerit exequenda et practicanda cum mango animarum omnium spirituali utilitate et uberrimo fructu, prout jam in Alma Urbe et aliis quamplurimus orbis partibus expeditur. Ex quo igitur nobis licuit salutifere ac frugifere hujusce Conregationis nomen agnoscere, famam audire, omnia praescrutari; exarsit vehementer cor nostrum desideria illam ad has oras Hispaniae pertrahendi, et exxinde per universam horum Regnorum ditionem ad majorem Dei gloriam et ad magnum animarum profectum posset facilius introduci, dilatari et propagari.

 Ad hunc autem effectum consequemdum, rem totam in primis decrevimus Deo Optimo Maximo commendare, quem bonorum omnium largitorem et casti etiam consilii seminatorem agnovimus, specialiterque ad idem Jesum Christum Dominum Nostrum deprecavimus qui juxta expositionem Chrisostomi ut insinuaret quam magnum bonum sit mitti operarios in mesem divinam sese rogandum dixit in Evangelio: Rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam.Postmodum vero, utque ocurrere poterant, removentur osbtacula, per me infrascriptum Franciscum de Senjust et de Pages, Presbyterum Barcinonensem, S.C. Regiam Majestatem humili quadam supplicatione adicimus, petentes quod ut praedicta Congregatio jam fere per totam christiadum ditionem difusa, in Hispania introduceretur novae ac primevae erigendae domus in hac Excellentissima Civitate Barcinonense pro praedicta Congregatione licentiam et facultatem concedere dignaretur; quam quidem suplicationem Piisimus ac Catolicus Rex noster ad Ilustrissimum ac Reveredendissimum D. D. Fr. Benedictum de Sala, Dei et Santae Sedis Apostolicae gratia Episcopum Barcin, transmissit pro informatione; hanc, autem, tanto conatu, fervore et zelo confecit Illms. D. praefatus Episcopus ut etiam sese constituerit quasi totius hujusce negotii auctorem necnon supplicem oratorem.

 Praevia, igitur, Regia utcumque necessaria facultate praedicta quam feliciter obtinuimus in vim favorabilis et propitiae informationis praedictae, quidquid boni nobis excogitatum et circa nos actum hucusque fiut Domino Nostro Jesu Cristo humiliter et referentes in ejusdem Domini Nostri Jesu Christi nomine ipsoque praehabito humus nostrae institutionis et aedifici fundamento. Quamobrem nos dictus Franciscus de Senjust et de Pages, Praesbyter atque Prior Prioratur Santctae Olivae in Penitentiarium Barcin. Dioec., olim vero canonicus almae Chatedralis (sic) Ulgelensis Ecclesiae et Hieronimus Enveja, J. V. D. Presbyter atque canonicus almae Cathedralis  Barcin. Ecclesiae, ex bonis, facultatibus et reditibus nobis Divina largitate concessis, agentes tamen haec paevio Regio beneplácito Philipi Quinti Hispaniarum Regis (quem Deus protegat) in forma Cancellariae expeditus, sub trigésima et ultima die mensis junii proxime elapsi, labentisque anni, necnon cum auctoritate tamen et decreto supradicti Illimi. Et Rmi. D.D.Fr.Benedicti de Sala, Dei et Sanctae Sedis Apostolicae gratia Episcopi Barcin, et de Concilio Domini Regis, inferius decretantis, instituimos et fundamos in hac Excma. Civitate Barcin, patria nostra, unam Missionis Domum, nuncupatam de Congregatione Missionis (ut superius dictum est) a V. Vincntio de Paul instituta et a Sancta Sede Apostolica approbata, ubi debeant vivire et habitare sacerdotes seculares Congregationis praedictae qui ordenandos instruere et pro exercitiis spiritualibus ab ipsis ordinandis, ante susceptionem ordinum faciendis, eos in ipsa domo recipere, necnon etiam omnes alios, tam saeculares quam eclesiásticos, qui velint spiritualia exercitia peragere, et iis ómnibus gratis et amore Dei illa omnia administrare, quae dictis diebus ipsis fuerint necesaria, in quantum vires suppetant, teneantur; similiterque missiones praedicare et per loca et castella circuire, gentesque rudas edocere, tandemque Ecclesiasticorum externorum Conferencias admitiere.Haec, autem, omnia et singula faciant  ad normam et omnimodam observantiam, necnon sub ómnibus Regulis et Constitutionibus Congregationis Missionis Romae et illius Domus, quam dicunt de Monte Citorio, cui Sanctitas Innocentii duodecimi univit et donavit Ecclesiam et Abbatiam Sanctorum Joannis et Pauli in Monte Celio ciu haec nova domus potissimum uniri desiderat.

 Cum autem quavis pia institutio mereatur suma habere dotem  ut debite regi et sustentari valeat, ideo donamos, assignamus et consignamos, cedimos, transferimos et transportamos Domino Deo N. et dictae piae institutioni et fundationi ac pro eis Superiori et Clericis qui de proximo a dicta Congregatione eligendi et ventura sunt, licet absentibus et Notario infrascripto pro iis preasenti, recipiente et legitimae stipulanti, et siccesoribus in eadem Congregatione perpetuo infrascripta et sequentia: Scilicet:

1.- Ego dictus Franciscus Senjust et de Pages tota sillas domos, cum suis hortis ipsis domibus continguis, cum introitibus, exitibus, omnibusque juribis et prtinentiis illarum universis quas titulis infrascriptis habeo et possideo in preasenti Barcin, Civitati in vico vulgariter nuncupato les Tellers, et coram Collegio Sanctorum Vincentii Ferrari et Raimundi de Peñafort, Ordinis Patrum Praedicatorum praesentis civitatis quae tenentur et terminantur et spectant in vim trium instrumentorum in mei favores per diversas personas (ut asseritur) receptorum quórum unum penes discretum Mathiam Marsal quarta die mensis februarii a Verbo Partu millesimo sexcentésimo octuagessimo quinto, alterius vero penes discretum Paulum Pi vigésima die mensis octobris anno Domini millesimo sexcentésimo octuagessimo sexto, et ultimi penes discretum Josephum Gúell, omnes Notarios publicos Barcin, decima quarta die mensis Decembris anno a Nativitate Domini millessimo septingentésimo.

2.- Item: Omnes illas alias domos cum hortis magnis ipsis domibus contiguis cum introitibus, exitibus omnibusque juribus et pertinentiis illarum universis quas ego similiter titulis infrascriptis habeo et possideo in eadem praesenti Barcin. Civitate in eodem vico dicto dels Tellers et ad latus praedictarum domorum quas tenentur, etc… terminantur, etc… et spectant ad me juxta singular sive bina instrumenta penes prae et subscriptum Notarium recepta diebus nona et vigessima secunda mensis julii proxime spirati labentisque anni.

3.- Necnon etiam uti obtinens Personatus infrascriptos, videlicet Personatum seu Personale Beneficium sub invocatione Sanctorum Ermengaudii et Adonis in capella Sancti Crucifixi in ecclesia loci de la Morana, Urgellensis Dioec., institutum et fundatum. Item: alium Personatum seu Personale Beneficium sub invocatione Beatae Mariae Dolorum in Palati Episcopali Barnen, institutum et fundatum. Item: alium Personatum seu Personale Beneficium sub invocatione Sanctorum Onofri et Francisci in altari Santctae Elenae in alma Cathedrali Gerundensis Ecclesiae erecta institutum et fundatum, qui praedicti respective Personatus dotati fuerunt de infrascriptis censualibus, seu verius de pretiis illorum. Ideo uti volens facultatibus et potestatibus mihi ceterisque obtentoribus dictorum Personatuum datis, attributes atque concesis in et cum instrumentis institutionum et fundationum illorum commutandi obligations eorum in plas causas mihi ceterisque obtentoribus bene visas; quamobrem tenore praesentis publici instrumenti commuto illos in praesentem piam institutionem et fundationem et pro dotatione hujusmodi institutionis et fundationis infrascripta censualia: videlicet.

1) Totum illud censuale mortuum jam creatum pretii sive proprietatis sexcentum duplearum aurei Hispaniae et anuae pensionis viginti septem duplearum et mediae, ad rationis quatuor et medii pro centenario, quod singulis annis nona die mensis martii Curatores Pupillorum Subirats et Portolá mihi uti obtinenti superscriptum Personatum, seu Personale Beneficium, Sanctorum Ermengaudi et Odonis faciunt et praestare tenentur et consueverunt.

2) Item: totum illud censuale mortuum jam creatum pretiiseu proprietatis trecentum nonaginta trium librarum, et annuae pensionis decem novem librarum et terdecim solidorum Barcin. quod singulis annis nona die mensis aprilis superscripti. Curatores dictorum Pupillorum Subirats et Portolá mihi uti obtinenti superscriptum Personatum, seu Personale Benficium sub invocatione Sanctorum Ermengaudi et Odonis faciunt et praestant, prout de creationibus supradictorum binorum censualium constat singulis sive binis instrumentis penes eundem Josephum Güell notarium memoratum (ut asseritur) receptis nona die mensis martii et nona die mensis aprilis annique praedicti millessimi septingentessimi.

3) Item: totum illud censuale mortuum jam creatum pretii sive prorietatis septingentum librarum et annuae pensionis triginta quinque librarum saepedictae monetae quod singulis annis, tertia die mensis novembris, magnificus Dr. Sephanus Serra et Vileta, civis honoratus Barcin. mihi uti obtinenti superscriptum Personatum seu Personale Beneficium sub dicta invocatione Sanctorum Ermengaudi et Odonis facit et praestat titulo revenditionis censualis praedicti de qua constat instrumento alio penes eundem Mathiam Marsal, Notarium memoratum (ut asseritur) confecto decimal sexta die mensis septembris annique millesimo sexcentessimi no nagessimi noni.

4) Item: totum illud aliud censuale mortuum jam creatum pretii sive proprietatis quingentum quinquaginta septem librarum et annuae pensionis vigenti septem librarum et decem septem solidorum, dictae monetae, quod singulis annis, secunda die mensis junii, dictus magnificus Dr. Stephanus Serra et Vileta mihi uti obtinenti suprascriptum Personatum seu Personale Beneficium sub dicta invocatione Sanctorum Ermengaudi et Odonis facit et praestat titulo revenditionis praedicti censuali de qua constat instrumento alio (ut asseritur) recepto penes eundem Mathiam Marsal, Notarium memoratum, vigessima sexta die mensis septembris annique millesimi sexcentessimi nonagessimi noni.

5) Item: totum illud aliud censuale mortuum jam creatum pretii sive proprietatis quingentum et quinquaginta librarum et annuae pensionis vigenti septem librarum et decem solidorum supradictae monetae, quod singulis annis, vigessima tertia die mensis septembris, Antonius Oriol, Notarius Regius, Barcin. Civis, mihi uti obtinenti suprascriptum Personatum sive Personale Beneficium sub invocatione B.M.V. de Doloribus facit et praestat titulo venditionis et novae censualis praedictae creationis, de qua constat instrumento (ut etiam asseritur) recepto penes eundem Paulum Pi, Notarium praefactum, vigessima tertia die mensis septembris annique millesimi sexcentessimi nonagessimi secundi.

6) Item: totum illud aliud censuale mortuum jam creatum pretii sive proprietatis mille et tercentum librarum et annuae pensionis sexaginta quinque librarum quod singulis annis decima octava die mensis decembris magnificus Hiacintus Don J.V.D. Barcin, populates mihi uti obtinendi suprascriptum Personatum seu Personale Beneficium sub invocatione Sanctorum Honofri et Francisci facit et praestat titulo venditionis et originalis creationis de qua constat instrumento (ut etiam asseritur) concepto penes suprascriptos, simul stipulantes et in solidum claudentes decimal octava die mensis decembris annique millesimi sexcentessimi octuagessimi secundi.

7) Et denique totum illum annuum censum pensionis annuae decem librarum ejusdem monetae quem singulis annis, singulis sive binis aequalibus terminis sive diebus, scilicet medietatem die sive festo Natalis Domini, pro residua vero medietate die sive festo Sancti Joannis mensis junii uti obtiens suprascriptum Personatum seu Personale Beneficium sub invocatione Sanctorum Honofri et Francisci habeo et recipio, habereque et recipere debeo et consuevi in et super quibusdam domibus quas Josephus Demaus, dulciarius, vulgo Adroguar, Barne. Civis, habet et possidet in eadem praesenti Barcin, Civitate apud dormitorium monasterii et conventus Seraphici P.S. Francisci dictae praesentis Civitatis una cum toda dominatione media prout constat instrumento (ut etiam asseritur) receptor penes eumdem Mathiam Marsal, Notarium, vigessimi prima die mensis junii annique praedicti millesimi sexcentessimi nonagessimi secundi.

1.- Ego autem dictus D. Hieronimus Enveja dono, offero, assigno et consigno, cedo, transfero atque transporto infrascripta et sequential: Primo namque omnia jura et credita quae habeo et habere debeo mihique pertinent et spectant, pertinebuntque et spectabunt in domo seu turri aut haereditate, terris, honoribus, juribus et pertinentiis illius universis quas pro meis creditis habeo et possideo in parochia Sancti Gervassi Dioec. et territorii Barcin. quae credita infalibiter et absque dubio superant octingentum dupleas auri praedicti Hipaniae prout de juribus et creditis praedictis latius est videre singulis sive diversis instrumentis seu apohis penes discretum Josephum Forés et Cortell, Notarium Regium Collegtm., Barnc. Civem, receptis diversis terminis sive diebus.

2.- Item: totum illud aliud censuale mortuum jam creatum pretii sive proprietatis bis mille et quingentum librarum et annuae pensionis centum vigenti quinque librarum quod singulis annis undecima octava die mensis novembris magnificus Josephus Mercer et Enveja J.V.D. in eadem Barcin. Civitate populates, nepos meus, vulgo nebot, mihi tanquam laicae et privatae persone facit et praestat, facereque et praestare tenetur, et consuevit, nedum titulo venditionis et novae creationis praedicti censualis, verum etiam titulo recognitionis et bonae fidei agnitionis in mei factae favorem prout de praedictus constare liquet singulis sive binis instrumentis, quorum uno scilicet dictae venditionis et novae censualis praedicti creationis penes eundem Josephum Forés et Cortell, Notarium memoratum, decimal die mensis novembris anni millesimi sexcentessimi nonagessimi octavi: altero vero dictae recognitionis et bonae fidei agnitionis penes prae et subscriptum Notarium duodecima die mensis februarii anno Domini millesimo sexcentessimo nonagessimo nono.

3.- Item: totum illud creditum quod ego habeo mihique competit et spectat, competere et spectare potest et debet in bonis dicti magnifici Dris. Josephi Mercer et Enveja propter id quod de meo proprio peculio pro dicto Josepho Mercer et Enveja et ejes fratribus, ut tutor, et suis casu, loco et tempore curator illorum expendi et consumpsi seu distraxi, de quo credito latissime constat in computis debiti et crediti dictae tutelae et curae: quod siquidem reditum sumam Capit plusquam trium mille librarum saepedictae monetae Barcin.

Et sic similiter uti obtinens singulos sive binos Personatus seu Personalia Beneficia, unum scilicet sub invocatione Sancti Mchaelis et Sanctae Eulaliae in eadem capella dicti Palatii Episcopalis Barcin, institutum et fundatum et aliud sub invocatione Smi Salvatoris in capella Sti Sepulcri sedis Barcin. institutum et fundatum, qui praedicti respective Personatus dotati fuerunt de infrascriptis censualibus, imo verius de pretiis illorum, ideo uti volens facultatibus et potestatibus mihi caeterisque obtentoribus dictorum Personatuum datis, attributis atque concessis in et cum instrumentis institutionum et fundationum illorum commutandi dotationes eorum in pias causas mihi caeterisque obtentoribus bene visas tenore praesentis publici instrumenti commuto illos in praesentem piam institutionem et fundationem et pro dotatione hujusmodi institutionis et fundationis dono, assigno et consigno Domino Deo et dictae piae institutioni et fundationi infrascripta censualia.

4.- Et primo videlicet totum illud  censuale mortuum jam creatum pretii sive proprietatis octingentum librarum et annuae pensionis quadraginta librarum ejusdem monetae quod singulis annis septima die mensis mai Joannnes Bori et Pereller, negotiator in antea Villa, nunc autem Civitate Mataronis Barcin. Dioec. Degens, mihi uti obtinenti supradictum Personatum seu Personale Beneficium Sti. Michaelis facit et praestat, facereque et praestare tenetur et consuevit in vim venditionis et originalis creationis de qua constat instrumento (ut etiam asseritur) receptor penes eundem Josephum Güell, Notarium memoratum, septima die mensis mai, anno Domini millessimo sexcentessimo nonagessimo primo.

5.- Item: tota illa bina censualia mortua jam create, unum scilicet pretii sive proprietatis quingentum et quinquaginta librarum et anuae pensionis decem librarum praefatae monetae quae singulis annis vigessima die mensis januarii magnificus Ignatius Castellet et Solerforran J.V.D. in eadem praesenti Barcin. Civitate populates mihi uti obtinenti supradictum Personatum seu Personale Beneficium sub dicta invocatione Smi. Salvatoris facit et praestat, facereque et praestare tenetur et consuevit ex titulo venditionum et originalium dictorum censualium de quipus constare liquen singulis sive binis instrumentis confectis (ut etiam asseritur) penes discretum Bernardum Forés, Notarium publicum Regium Collegtum., Barcin. Civem, vigessima die mensis januarii annique millessimi sexcentessimi nonagessimi quinti.

6.- Item: et denique totum illud aliud censuale mortuum jam creatum, pretii sive proprietatis quingetum librarum et pensionis annuae vigenti librarum saepe dictae monetae Barcin. quod singulis annis decimal octava diae mensis julii haeredes et sucessores ilustris et admodum Rdi. D. Doctoris Bernardi Enveja quondam Prioris Callegiatae et saecularis ecclesiae Dvae. Anae dictae praesentis Civitatis mihi uti obtinenti suprascriptum Personatum seu Personale Beneficium Dvae. Eulaliae faciunt et praestant, facereque et praestare tenentur et consueverunt ex titulo venditionis et novae censualis praedicti creationis de qua constat instrumento (ut etiam asseritur) receptor penes eundem Josephum Forés et Cortell, Notarium memoratum, vigessima quinta die mensis januarii anno praedicto Domini millessimo septingentessimo primo. Est tamen animadvertendum quod desuper calendata censualia sunt submissa es subjecta instrumento gratiae quod vos et succesores in dicta pia institutione et fundatione qui habeatis et teneamini.

Et quoniam illustris et admodum Rdus. Simon Fontllonga, Presbyter I.V.D. Consultor Sti. Tribunales Inquisitionis pro Imo. Et Rdmo. D.D. Fr. Juliano Cano, Ordinis B.V. Mariae de Montecarmelo, Dei et Stae. Sedis Apostolicae gratia Episcopo Urgellensi, Principe Supremo Vallium Andorae, Regioque Consiliario, tunc temporis in villa Matriti Curae Majestatis residente in spiritualibus et temporalibus Vicarius Generalis et Offcialis, Gubernator Generalis dicti Episcopatus a dicto Illmo. et Rdmo. D. Urgellensis Episcopo, necnon Procurador Generalis etiam cum libera et generali administratione a dicto Illmo. et Rdmo. Episcopo electo, nominato et deputato, prout et quemadmodum de dicto suo generali mandato seu procuratione latius constare liquen publico instrumento recepto et testificado penes discretum Franciscum Rosisiés, Notarium publicum Regium, Collgtum., Barcin. Civem, decima die mensis aprilis annique praedicti et proxime spirati millesimi sexcentessimi secundi auctoritatibus praedictis causa cognita et formaliter declaravit nullam quamdam exstinctionem Personatus et applicationem fructum ejes factum ad certas personas non debito intuitu paupertatis nec alia causa quae vera esset pia sed tantum apparentur, et solum habebat pro scopo amores carnales in favores propinquorum, non pauperum, applicatum prout in dicta exstinctionis sentencia et novae applicationis latissime constat; et quia illius perpetuitas ullo modo poterat conservati illumque applicavit, obitu tamen supradictum Personatum obtinentis subsequo pro hac pia fundatione instituenda cum spe obtinendi conformationem a Sta. Sede Apostolica, prout de ipso instrumento exstinctionis novaeque applicationis constat instrumento (ut etiam asseritur) receptum penes Franciscum Xamar, Notarium publicum Villae Guisonae, Dioec. Urgellensis, humus Cataloniae Principatus, Scribamque Curiae sue Illmae. Domininationis; ideo Sanctitatem suma humiliter suplicamos praedictam sententiam confirmare dignetur et applicare proprietatem dicti Personatus quae est quinquae mille librarum monetae Barcin. Fructusque pariter illius qui sunt quinque mille solidorum ejusdem monetae in annua pensione cum censualibus infrascriptis, videlicet:

1) Cum illo censuali mortuo jam creato, pretii sive proprietatis mille sexcentum et quinquaginta librarum saepe dictae monetae quod singulis annis vigésima die mensis mai Antonius Vilar, agrícola, Barcin. Civis, obtinenti suprascriptum Personatum seu Personale Beneficium facit et praestat titulo venditionis en novae censualis praedicti creationis de qua constat instrumento (ut asseritur) recepto penes discretum Paulum de Thoar, Notarium publicum Regium, Collagtum, Barcin. Civem, vigésima die mensis mai anno Domino millessimo sexcentessimo octuagessimo tertio.

2) Item: cum illo alio censuali mortuo jam creato, praetii sive proprietatis quingentum et quinquagina librarum et annuae pensionis viginti septem librarum et decem solidorum ejusdem monetae quod singulis annis tertia die mensis augusti Paulus Argullol, candelarius cerae, Barcin. Civis, obtinenti suprascriptum Personatum facit et praestat facereque et praestare tenetur et consuevit in vim venditionis de praedicto censuali factae prout constat instrumento alio apud eundem Paulum de Tohar, Notarium memoratum, confecto tertia die mensis augusti anno Domini millessimo sexcentessimo octuagessimo tertio.

3) Item: cum illo alio censuali mortuo jam creato, pretii sive proprietatis mille librarum et annuae pensionis quinquaginta librarum supradictae monetae quod singulis annis undecima die mensis augusti magnificus Dionisius Magarola, Civis honoratus Barcin., obtinenti suprascriptum Personatum seu Personale Beneficium facit et praestat in vim venditionis et originalis creationis de qua constare liquet alio instrumento penes eundem Notarium confecto undecima die mensis augusti annique praedicti millessimi sexcentessimi octuagessimi tertii.

4) Item: cum illo alio censuali mortuo jam creato, pretii sive proprietatis mille et tercentum librarum et annuae pensionis sexaginta quinque librarum praefatae  monetae quod singulis eadem undecima die praesenti mensis augusti suprascriptum Personatum facit et praestat in vim venditionis et novae creationis prout constat instrumento (ut assiretur) recepto penes eundem Notarium eadem undecima die praedicti mensis augusti annique praedicti millessimi sexcentessimi octuagessimi tertii.

5) Item: et denique cum illo alio censuali mortuo jam creato pretii sive proprietatis quingentum et quinquaginta librarum et annuae pensionis vigenti septem librarum et decem solidorum saepe dictae monetae quod singulis annis quinta die mensis septembris haeredes et succesores nobili D. Dominae Luciae de Sumasa et Bustamante dicto obtinenti suprascriptum Personatum seu Personale Beneficium faciunt et praestant, facereque et praestare tenetur et consueverunt in vim venditionis et novae censualis praedicti creationis de qua constare visum est instrumento alio penes dictum Notarium (ut similiter asseritur) recepto quinta die mensis septembris annique praedicti millessimi sexcentessimi octuagessimi tertii.

Et quamvis verum sit quod pro justificatione juris activi quod habemus nos ambo in supradictis rebus per nos respective donates et oblates in hujusmodi institutionis et fundationis instrumento indigebat omnes tituli et instrumenta ad praedicta pertinentes seu pertinenttia habilitari, ceterum quia omnes et omnia pro relatis rebus facientes sint jam examinata et habilitata per dictum Illmum. Dominum Barcin. Episcopum, seu per ejus illustrem et admodum reverendum Dominum Vicarium G. et offm. et per Scribam ipsius Curiae hac de causa omittitur prolixitas tam difusae chalendationis instrumentorum reservando eam et traditionem dictorum instrumentorum et titulorum tempore acceptacionis hujusmodi institutionis et fundationis et possesionis dictarum rerum donatorum dictae Congregationi tradendarum.

Has itaque institutionem, fundationem, donationem, oblationem praedictorum omnium facimus et facere intendimus sicut melius dici et intelligi potest. Cum facto tamen et conditione quod penes nos et alterum nostrum supervivientem retinemus plenum et integrum usum frustum Omnium rerum donatorum durante dicta nostra vita naturali, et alterius nostrorum superviventis, de quo usufructo disponera valeamus ad omnimodas nostras voluntates, et etiam nobis retinemus et reservamus facultatem et plenum possesive inter vivos vel in ultima nostra respectiva voluntate dare et cedere, assignare personae seu personis nobis respective benevisis partem seu portionem fructum resultantium supradictarum rerum donatorum modo et forma nobis respective benevisis, necnon facultatem et potestatem ac plenum posse manulevandi ad censulis formam illam pecuniae quantitatem quam oportuerit tam scilicet pro adquirendo solum pro ampliatione dictae fundationis quam etiam pro aedificando et construendo ipsam fundationis Domum hujusmodi institutione et fundatione, donatione, etc in aliquot non obstantibus; quam siquidem dationem facere intendimus ad instar Domorum supradictarum Montis Citorii et SS. Joannis et  Pauli in Monte Celio, ut jam superius dictum est, pro cujus fundationis, propagatione rogamus et quatum in Domino possumus exoramus et instamus ut veniant de dictis Domibus sive ex aliis quibusvis, de italica tamen Provintia sacerdotes et laici quos superiors noverint nessessarios quos nos praedicti obligamus alere in omnibus humanae vitae necesariis ut melius dicta Congregatio eformari et stabiliri valeat in han praedicta Excma. Civitate.

Et quoniam magnopere desideramus quod hac nostra fundatio ad majorem Dei laudem proximorumque salutem nedum in patria, sed etiam per Principatum Cataloniae, per totumque Hispaniorum Regnum dilatetur, considerantesque ad hunc finem convenientissimum esse ut venture sint de nationibus ipsis Hispanis gratis et quantum fieri posit conformes genio naturalium cleri et populi ideo declaramus nostrum voluntatem quod praedicti venture debeant esse aut Hispani aut Lusitani vel Itali et nullatenus de aliis nationibus, circa quam electionem personatum attento quod invenitur in Sta. Urbe illustris et admodum Rdus. Dr. Benedictus Vadella, Archidiaconus Bisuldni in Sancta Ecclesia Gerundensi, qui quidem videtur plenam habere notitiam individuorum Congregationis illique affectuossisimus, simulque et compatritius noster plurimi faciemus et erit nobis gratissimum si superiores ad quos spectaverit harum personarum election adhareant in omnibus et per omnia consensui dicti archidiaconi, quoniam sic oportere sentimus, quam fundationem sub his condictionibus ratam habemus et non aliter, hoc simper prae intellecto si hujus institutionis et novae fundationis consensus fuerit prius obtentus a Sancta Sede Apostolica, decretantem illam prout oportuerit et moris est. Quod quidem decretum ad Sanctissimi pedes himiliter provuluti exposcimus, supplicamus et obsecramus; et ne haec institution diferatur et fructus copiosos qui esperantur quantocitius gaudere possimus animum nostrum declaramus quod si a die Nativitatis D.N. Jesuchristi proxime venture ad unum annnum non fuerit obtenta decreta Apostolica vel ob aias quasqumque causas non admitteretur et etiam admissa ad hanc Barcinonensem Urbem infradictum tempus non pervenerint illi eligendi sunt ad adquirendum possesionem dictae novae fundationis, tali casu dominium et possesio praedictorum ullatenus penes ipsos adquiri nolumus. Imo, ista nostra fundatio et dotatio sit nula viribusque careat et possimus vocare alios nobis benevisos ad liberum nostrum arbitrium praesentibus institutione, fundatione, donatione in aliquot non obstantitus; et cum pactis et conditionibus ac reservationibus praedictis, et minime absque eis aliter nec alio modo extrahimus praedicta, dicto suo eveniente casu, et nunc pro tunc eadmeque ad habendum promittentes tradere possesionem et in illa vel vos, nos enim fatemur et constituimus vos praetera ex causa praedicta et cedimus vobis et succesoribus in eadem Congregatione omnia jura, quibus juribus nos enim facimus et constituimus vos dicentes nihilominus et intimantes serie cum praesenti, salvis et salvo inquam laudemio inde pro praedictis solvere competenti. Volumus insuper et consentimus quod in casu carentiae alicujus clausulae huic instrumento et pro majori stabilitate et firmitate ipsius instrumenti neccesariae censeatur ipsam apositam esse. Insuper convenimus et bona fide promittimus vobis et succesoribus in eadem Congregatione supradicta omnia et singular simper habere rata, grata, valida, atque firma, et contra ea non facer even venire aliquot jure causa vel etiam ratione sub bonorum nostrorum obigatione, et sub omnis juris et facti renuntiatione ad haec neccesaria partier et cautela; supplicantes iterum suam Sanctitatem atque Illustrissimum Dominum Barcinonensem Episcopum necnon Exmun. Dominum Proregem et Capitaneum Generalem hujus jam dicti cataloniae Principatus ut supradictis omnibus eorumque respective autoritatem et decretum interponere condignentur.

Actum est hoc Barcinonae Martis sexta die mensis novembris anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo tertio.

Testes hujus rei sunt: Josephus Vidal et Genesius Ferrer, scriptores Barcin. degentes.

Nos D. Fr. Benedictus de Sala, Dei et Stae. Sedis Apostolicae gratia Episcopus Barcin., Regiusque Consiliarius, praefatam novae Domus Praesbiterorum Congregationis Missionis in hac nostra civitate Barcin. institutionem seu fundationem pro munere nostro sponte suscipomus, gratoque animo aceptamus, iisque omnibus quae illam concernunt prout supra expresa sunt, non modo assensum damus, sed et robur adjicimus quatenus omnibus et singulis en praedicto institutionis et fundationis instrumento contentis auctoritat ordinaria qua in hac parte fungimus nostrum interponimus decretum et approbationem. Rursusque ex nunc Presbyteros Congregationis Missionis praedictae huc ab almae urbae venturos paterna benevolencia peramenter recipimus: volumus enim et vehementer optamus per eos in hac nostra civitate plantari Congregationem illam quam et nobis et ovibus nostris spirituali per quam maxime emolumento futuram non dubitamus: immo et per eam cujus est propium et peculiare institutum pauperibus rusticanis evangelizare, clericos, ordinandos ad virtutes ecclesiasticas promovere et alia pietatis officia erga proximos (salva semper in omnibus jurisdictione ordinarii et ad istius nutum) exercere uberrimos por totam hanc diocessem spiritualium segetum manipulos colligendos confidimus sub aspitiis praesertim gloriossisimi martiris et praeclarissimi episcopi praedecesoris nostri Divi severi Patroni prinipalius hujus Dioec., in cujus die natali praesens decretum expediri mandavimus. Barcin. sexta mensis novembris millessimo septingentessimo tertio. Fr. Benedictus, Episcopus Barcin. De mandato suae Ilmae. et Rdmae. Dominationis. Dr. Franciscus Rifos, Presbyter Notarius.

Signum Ludovici Fernandez de Portocarrero, Comitis de Palma, Marquionis de Monstesclaros, a Consiliis estatus et belli suae Majestatis ejusque locum tenentis et Capitanei Generalis in (praesenti) Cataloniae Principatu et Comitatus Rossilionis et Levitanae et Capitanei Generalis Regalis Exercitus ejusdem, qui attendentes Franciscum de Senjust et Pagés, Presbyterum olim Canonicum Stae. Ecclesiae Urgellensis, nunc  vero Priorem Stae. Olivae obtinuise a regia Majestate Regale decretum in debita et solita forma Cancellariae expeditum trigessima junii labentis anni, alio postea roboratum sub die quinta septembris in quo accurate praecepit ageremus cum Episcopo praesentis civitatis ut quantocitus nova domus presbyterorum Congregationis Missionis in hac urbe stabiliretur juxta institutionem V. Vincentii de Paul ad normam et omnimodam Romae observantiam et alibi practicatam, cupientes Regia adimplere praecepta dictae institutioni et fundatione et is omnibus quae illam concernunt prout in rescripto instrumento latius sunt expresa, auctoritatem nostram, imo Regiam interponimus pariter et decretum hic appositum de nostro seu potius Rdi Domini Emmanuelis de Senjust et Pages, Cancellari in dictis Principatu et Comitatibus mandato per dilectum Regium Nobilem Joannem Baptistam de Aloy, Sacrae Cathlicae et Regia Majesatis mandati Scribam Regiumque Archivarium ac Secretarium in expeditione politica et gratiae dicti Principatus die decima novembris anno a Navitate Domini millessimo septingentessimo tertio, Regnorumque Regiorum quarto. Dr. Emanuel de Senjust et de Pages, Cancellarius. Dr. Joannes Baptista Aloy, mandato regio mihi facto per Rdum. Emmanuelem de Senjust et Pages, Camcellarium. In diversorum locum tenentiae XX fol. EEXV.

Nos Joannes Simn Fontllonga, Pbr. J.V. Dr. Tribunalis Santctae Inquisitionis Consultor, necnon pro Illmo. et Rdmo. D.D. Fr. Juliona Cano et Tebar, Ordinis B.V. Mariae de Monte Carmelo, Dei et Sanctae Sedis Apostolicae gratia Episcopo Urgellensi, Pirincipe supremo Vallium Andorrae Regioque Consiliario in spiritualibus et temporalibus officialis et V. Glis. Agens tamen haec vigore territorii et licentiae perillustrem et admodum Rdum. D. Dominicum Fogueras J.V. et D.D. Doctorem Presbyterumque et canonicum almae cathedalis Barcin. eclesiae etiam in sipitirualibus et temporalibus V.G. et ofmo pro Illmo et Rdmo. Domino Barcin. Episcopo infrascripto notario verbo concessarum et quia absumus a nostra Urgellensi Dieocesi supradicti extientioni personatus seu personatum eorumque commutationi et applicationi praesentis ad id scilicet seu ad illa quae ad nos imo verius ad dictam suam Illmam. Dominationem Urgellensem attinet, ac in quantum in eis non sunt quae sacris contrarientur caninubis Sanctorumque PP. sanctionibus nec S.C.T. decretis, nostrum interponimus ausctoritatem partier et decretum (salvis tamen juribus mensae apiscopalis urgellensis et jure subsidii et excusati et non aliter nec alio modo). Actum Barcin. decimal sexta die mensis aprilis anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quarto, praesente me Vincentio Gavarro, Auctoritatibus Apca. Atque Regia Notm. Publicum Barcin. infrascripto praesentibusque pro testibus. Josepho Vidal, scriptore, et Josepho Golovardes, juvene fabrilignario oriundo a loco de Artés, Vicensis Dioec. Barcin. commmorantibus ad ista vicatis speciliater et assumptis. Ita approbat Notarius prae et inferius proprio calamo. Proxime scripto decreto (licet calamo alieno scripto) praebeo fidem ego Vincentius Gavarró, Apca. Atque Regia auctoritatibus Notarius publicus Barcin. sursum nominatus es scriba mihi assumptus seu propio scribens calamo.

Nos Franciscus Ferrer V.J.D. canonicus sedis Gerundae Vicarius in spiritualibus et temporalibus Glis, et offis. Illmi. et Rmi. In Christo Patris et Domini D. Micaelis Joannis de Taverner et Rubi, Dei et Stae Sedis Apostolicae gratia Episcopus Gerundensis, Regisque Consiliarii, extinctione supradicti personalis benefitii sub invocatione Sanctorum Onofri et Francisci ad altare Stae. Elenae Dictae Sedis Gerundae instituti et fundati ejusque fructuum commutationem et applicationem pro dotatione novae domus Congregationis Presbyterorum Missionis ut supra factae in quantum ad nos attinet laudamus et approbamus eisque auctoritatem nostrum ordinariam seu verius dicti Illmi. et Rmi. Domini Gerundensis Episcopi interponimus partier et decretum; quatenus tamen sacris canonibus nec decretis S.C.T. non contrarientur. In quorum fidem praesentes manu Gerundensis munitas per Notarium infrascriptum facimus et fecimus expediri. Datum Gerundae die vigessima quarta mensis aprilis sub anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quarto. Ferrer, V.G. et offis. De dicti Domini V.G. et offis mandato, Dr. Narcisus Nadal, Pbr. Notarius Vicariatus Ecclesiae Gerundensis expediuntur.

 Praemissorum decretorum ut supra patet, licet ea calamo alieno scriptorum, fidem ego Vincentius Gavarró, Apca, atque Regia auctoritatibus Notarius publicus Barnae. Gie (¿gratiae?) me subscribo et meum solitum notariae artis appono Signum.

 

 

Mitxel Olabuénaga, C.M.

Sacerdote Paúl y Doctor en Historia. Durante muchos años compagina su tarea docente en el Colegio y Escuelas de Tiempo Libre (es Director de Tiempo Libre) con la práctica en campamentos, senderismo, etc… Especialista en Historia de la Congregación de la Misión en España (PP. Paúles) y en Historia de Barakaldo. En ambas cuestiones tiene abundantes publicaciones. Actualmente es profesor de Historia en el Colegio San Vicente de Paúl de Barakaldo.

También te podría gustar...

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *